Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

pertinaci ergo stultitia non modo uim maiestatemque ueri dei non intellexerunt, sed etiam inpietatem sui erroris auxerunt, qui templum caelesti iudicio saepe damnatum restituere contra fas omne contenderint.

cum haec igitur cogitaret Epicurus, earum rerum uelut iniquitate inductus — sic enim causam rationemque ignoranti uidebatur — existimauit nullam esse prouidentiam. quod cum sibi persuasisset, suscepit etiam defendendum: sic in errores inextricabiles se ipse coniecit.