Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quod Lucretius queritur, cum dicit de deo:

  1. tum fulmina mittat et aedis
  2. ipse suas disturbet et in deserta recedens
  3. saeuiat exercens telum, quod saepe nocentes
  4. praeterit exanimatque indignos inque merentes.

quodsi uel exiguam ueritatis auram colligere potuisset, numquam diceret aedis illum suas disturbare, cum ideo disturbet, quia non sint suae.

Capitolium, quod est Romanae urbis et religionis caput summum, non semel, sed saepius fulmine ictum conflagrauit:

homines autem ingeniosi quid de hoc existimauerint, ex dicto Ciceronis apparet, qui ait diuinitus extitisse illam flammam, non quae terrestre illut domicilium Iouis deleret, sed quae sublimius magnificentiusque deposceret.

qua de re etiam in libris consulatus sui eadem dixit quae Lucretius:

  1. nam pater altitonans stellanti nixus Olympo
  2. ipse suas arces atque inclyta templa petiuit
  3. et Capitolinis iniecit sedibus ignes
  4. .
[*](AUCTORES 4 ss.] II 1101 ss. 13] Verr. IV 31, 69. 18 ss.] cf. de diuin. I 12,19; II 20,45., ) [*](BRSHPVJ 1 deos (s add. m. 2) V neclegerent B, negl- cett. 2 prouenire B, uenire SH ipsa1 B3 3 fluminibus P1, lu in ul corr. P3 conflaglare R, conflare S, confraglare H, conflagare F 4 flumina P1, lu in ul corr. P3 aedis V1 cum codd. Lucr., aedes BBHPV2 (s. I. corr.), edes S 5 ipse] saepe codd. Lucr. suas (alt. s add. m. 3) P in om. codd. Lucr. 6 eiercente telum H 7 indignos inque] indignosque P inquae H merentis Bl, corr. B* 8 exigua V 9 diceret] haec diceret SH aedis F1, aedes Fs (s. I. corr.) cum cett. suis (sed del. m. 2) suas F disturbaret, alt. t del. m. 1 ? S, disputare F1 10 quia] quod edd. sunt RH edd. sua H capotolium VIIC rest\' Pl 11 sed] et S, sed et H fulmineo ictu confraglauit H flumine P1, lu in ul corr. P3 13 qui ait] quia ut S 14 terrestre] caeleste B, terrestre* (s er.) H 16 ante consulatus 4 fere litt. eras. V 17 dixit] dii. (q tr.) V 18 stillanti SH nÎ:tu\'l solympo (corr. m. 2) V olimpo SP 19 incodd. Cic. utroque loco sic ipse suos quondam tumulos ac templa petiuit arces* (s er.) V inclita S petijuit (e in ras. et pr. i postea add. m. 1 ?) B 20 aedibus BR, saedibus H )
231

pertinaci ergo stultitia non modo uim maiestatemque ueri dei non intellexerunt, sed etiam inpietatem sui erroris auxerunt, qui templum caelesti iudicio saepe damnatum restituere contra fas omne contenderint.

cum haec igitur cogitaret Epicurus, earum rerum uelut iniquitate inductus — sic enim causam rationemque ignoranti uidebatur — existimauit nullam esse prouidentiam. quod cum sibi persuasisset, suscepit etiam defendendum: sic in errores inextricabiles se ipse coniecit.

si enim prouidentia nulla est, quomodo tam ordinate, tam disposite mundus effectus est? nulla inquit dispositio est: multa enim facta sunt aliter quam fieri debuerunt. et inuenit homo diuinus quae reprehenderet.

quae singula si uacaret refellere, facile ostenderem nec sapientem hunc fuisse nec sanum. item si nulla prouidentia est, quomodo animalium corpora tam prouidenter ordinata sunt, ut singula quaeque membra mirabili ratione disposita sua officia conseruent?

nihil inquit in procreandis animalibus prouidentiae ratio molita est. nam neque oculi ad uidendum facti sunt neque aures ad audiendum neque lingua ad loquendum neque pedes ad ambulandum, quoniam prius haec nata sunt quam esset uidere audire loqui ambulare. itaque non haec ad usum nata sunt, sed usus ex illis natus est.