Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Ciceronis Hortensius contra philosophiam disserens circumuenitur arguta conclusione, quod cum diceret philosophandum non esse, nihilominus philosophari uidebatur, quoniam philosophi est quid in uita faciendum uel non faciendum sit disputare.

nos ah hac calumnia inmunes ac liberi sumus qui philosophiam tollimus, quia humanae cogitationis inuentio est, sophiam defendimus, quia diuina traditio est, eamque ah omnibus suscipi oportere testamur.

ille cum philosophiam tolleret nec melius aliquid adferret, sapientiam tollere putabatur eoque facilius de sententia pulsus est, quia constat hominem non ad stultitiam, sed ad sapientiam nasci.

praeterea illut quoque argumentum contra [*](EPITOME 6-12] c. 25, 7. ) [*](AUCTORES 12] frg. 19. ) [*](BRSHPV] 1 tfdo V2 2 sunt (nt ex m m. 2) V 3 generandanim B\', geiierendarura B3 quicquam] qui equam S pro] cum P 7 omnis igitur B 8 quod — caret om. P fide R, finem S nature S, naturae V1, in mg. I mature V1 9 ut om. H sapientia S 10 possumus RVl 11 post cito 8. I. ergo R2 nequit V 12 post uita hoc cuius uita P1, del. P3 est om. H 13 argiutaj Sif 14 \'nXm (n m. 1 ?) B itinil h ominus V1, s. 1. nicilominus F2 15 filcsofari V2 philosophis S est P, est et B (recte, ut et sit etiam ?), esset RSHV in] de P 16 pr. facilØJndum H2, faciundum V uel non faciendum sit om. H ad V1, ras. et 8. I. corr. V2 17 inmunes ac om. H in nunies V 18 sophiam] philosophiS (~er.) sapientiam B, filosofiam R, philosophiam S 19 oportere suscepi (ftic) S 20 philophiam P 21 putabat R 23 quodque H )

227
philosophiam ualet plurimum, quo idem est usus Hortensius, ex eo posse intellegi philosophiam non esse sapientiam, quod principium et origo eius appareat.

quando inquit philosophi esse coeperunt? Thales ut opinor primus. recens haec quidem aetas: ubi ergo aput antiquiores latuit amor iste inuestigandae ueritatis? idem Lucretius ait: