Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

sed profecto quia nihil ad uitam boni adferebant, nec ipsi decretis suis obtemperauerunt nec quisquam per tot saecula inuentus est qui eorum legibus uiueret. abicienda est igitur omnis philosophia, quia non studendum sapientiae, quod fine ac modo caret, sed sapiendum est et quidem mature.

non enim nobis altera uita conceditur, ut cum in hac sapientiam quaeramus, in illa sapere possimus: in hac utrumque fieri necesse est. cito inueniri debet, ut cito suscipi possit, ne quid pereat ex uita, cuius finis incertus est.

Ciceronis Hortensius contra philosophiam disserens circumuenitur arguta conclusione, quod cum diceret philosophandum non esse, nihilominus philosophari uidebatur, quoniam philosophi est quid in uita faciendum uel non faciendum sit disputare.