Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

non ergo utilitatem ex philosophia, sed oblectationem petunt. quod quidem Cicero testatus est. profecto inquit omnis istorum disputatio quamquam uberrimos fontes uirtutis et scientiae continet, tamen conlata cum eorum actis perfectisque rebus uereor ne non tantum uideatur utilitatis adtulisse negotiis hominum quantam oblectationem otiis.

uereri quidem non debuit, cum uerum diceret, sed quasi timeret ne proditi mysterii reus a philosophis citaretur, non est ausus confidenter [*](dUCTORES 13] de rep. I frg. 5 (Hortens. frg. 32). ) [*](BRSHPV] 1 iudircNs B3 2 conseruent** (ur er.) B 3 faciendtiJ (ii m. 1 ?) S 4 ipsi. (s er.) V faciunt P qui in ras. ex que ? m. 1 ? S loquantur B, loquuntur SPV 5 W 2P ueris] uiros BI, corr. B1 remouerunt] re V1, in mg. remouent F5 exarcendae F1 ft 6 aduocandi S edd., auocandi se H, auocandi (corr. m. 3) P; animi addidi cf. Addenda ipsam B 7 repperisrsel R2 8 pondus om. P cum ipsi praeeeptores] eorum uerbis quorum mores P 10 et (ante facias) om. H facias (alt. a ex e 1n. 2) V 11 labiis BH 13 quod quidem] quidquid idem H 14 ipsorum SH quamquam] quam qui VI, s. I. t quamuis V2 15 scientia (e s. I. er.) R, scientia H continent B, contineat V nec tamen H conlocata V 16 cum horum BRV, quorum I eorum (e add. m. 2) H actibus B uereor ex uero P 17 tantum] tam ВU, s. I. corr. w. 1 ? utilitatis B sine dubio ex 12 sumptum, fort. recte, om. cett. i tantam — utilitatem malim adtulisse B, attulisse cett. 18 quantum B oblectationemque H otiis C fotiis, exp. m. 2 V), sed fort. Lact. otio (cf. pag. 226, 2) scripsit, quod Ciceronem certe scripsisse existimo; cf. Addenda 19 quasi timeret om. pInel Ps 20 rebus S scitaretur V ausus] autem uisus B ) [*]( IVlIII. Lact. 1. ) [*]( 15 )

226
pronuntiare quod fuit uerum, illos non ideo disputare ut do-1 ceant, sed ut se oblectent in otio. qui quoniam auctores sunt i rerum gerendarum nec ipsi quicquam gerunt, pro loquacibus \' sunt habendi.

sed profecto quia nihil ad uitam boni adferebant, nec ipsi decretis suis obtemperauerunt nec quisquam per tot saecula inuentus est qui eorum legibus uiueret. abicienda est igitur omnis philosophia, quia non studendum sapientiae, quod fine ac modo caret, sed sapiendum est et quidem mature.

non enim nobis altera uita conceditur, ut cum in hac sapientiam quaeramus, in illa sapere possimus: in hac utrumque fieri necesse est. cito inueniri debet, ut cito suscipi possit, ne quid pereat ex uita, cuius finis incertus est.

Ciceronis Hortensius contra philosophiam disserens circumuenitur arguta conclusione, quod cum diceret philosophandum non esse, nihilominus philosophari uidebatur, quoniam philosophi est quid in uita faciendum uel non faciendum sit disputare.

nos ah hac calumnia inmunes ac liberi sumus qui philosophiam tollimus, quia humanae cogitationis inuentio est, sophiam defendimus, quia diuina traditio est, eamque ah omnibus suscipi oportere testamur.

ille cum philosophiam tolleret nec melius aliquid adferret, sapientiam tollere putabatur eoque facilius de sententia pulsus est, quia constat hominem non ad stultitiam, sed ad sapientiam nasci.

praeterea illut quoque argumentum contra [*](EPITOME 6-12] c. 25, 7. ) [*](AUCTORES 12] frg. 19. ) [*](BRSHPV] 1 tfdo V2 2 sunt (nt ex m m. 2) V 3 generandanim B\', geiierendarura B3 quicquam] qui equam S pro] cum P 7 omnis igitur B 8 quod — caret om. P fide R, finem S nature S, naturae V1, in mg. I mature V1 9 ut om. H sapientia S 10 possumus RVl 11 post cito 8. I. ergo R2 nequit V 12 post uita hoc cuius uita P1, del. P3 est om. H 13 argiutaj Sif 14 \'nXm (n m. 1 ?) B itinil h ominus V1, s. 1. nicilominus F2 15 filcsofari V2 philosophis S est P, est et B (recte, ut et sit etiam ?), esset RSHV in] de P 16 pr. facilØJndum H2, faciundum V uel non faciendum sit om. H ad V1, ras. et 8. I. corr. V2 17 inmunes ac om. H in nunies V 18 sophiam] philosophiS (~er.) sapientiam B, filosofiam R, philosophiam S 19 oportere suscepi (ftic) S 20 philophiam P 21 putabat R 23 quodque H )

227
philosophiam ualet plurimum, quo idem est usus Hortensius, ex eo posse intellegi philosophiam non esse sapientiam, quod principium et origo eius appareat.

quando inquit philosophi esse coeperunt? Thales ut opinor primus. recens haec quidem aetas: ubi ergo aput antiquiores latuit amor iste inuestigandae ueritatis? idem Lucretius ait:

  1. denique natura haec rerum ratioque reperta est
  2. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  3. nunc ego sum in patrias qui possim uertere uoces.