Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

bonum est autem recta et honesta praecipere, sed nisi et facias, mendacium est, et est incongruens atque ineptum non in pectore, sed in labris habere bonitatem.

non ergo utilitatem ex philosophia, sed oblectationem petunt. quod quidem Cicero testatus est. profecto inquit omnis istorum disputatio quamquam uberrimos fontes uirtutis et scientiae continet, tamen conlata cum eorum actis perfectisque rebus uereor ne non tantum uideatur utilitatis adtulisse negotiis hominum quantam oblectationem otiis.