Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

et Seneca non sunt inquit mille anni, ex quo initia sapientiae mota sunt. multis igitur saeculis humanum genus sine ratione uixit: quod inridens Persius

  1. postquam inquit sapere urbi
  2. cum pipere et palmis uenit,
tamquam sapientia cum saporis mercibus fuerit inuecta. quae si est secundum hominis naturam, cum homine ipso coeperit necesse est, si uero non est, ne capere quidem illam posset humana natura.