Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quando inquit philosophi esse coeperunt? Thales ut opinor primus. recens haec quidem aetas: ubi ergo aput antiquiores latuit amor iste inuestigandae ueritatis? idem Lucretius ait:
- denique natura haec rerum ratioque reperta est
- nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
- nunc ego sum in patrias qui possim uertere uoces.
et Seneca non sunt inquit mille anni, ex quo initia sapientiae mota sunt. multis igitur saeculis humanum genus sine ratione uixit: quod inridens Persius
tamquam sapientia cum saporis mercibus fuerit inuecta. quae si est secundum hominis naturam, cum homine ipso coeperit necesse est, si uero non est, ne capere quidem illam posset humana natura.
- postquam inquit sapere urbi
- cum pipere et palmis uenit,