Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nam illa terrena quoniam falsa est, uaria et multiplex sibique tota contraria est. et sicut unus est huius mundi constitutor et rector deus, una ueritas, ita unam esse ac simplicem sapientiam necesse est, quia quidquid est uerum ac bonum, id perfectum esse non potest, nisi fuerit singulare.
quodsi philosophia uitam posset instruere, nulli alii nisi philosophi essent boni et qui eam non didicissent, essent omnes semper mali.
cum uero innumerabiles exsistant et semper extiterint qui sint aut fuerint sine ulla doctrina boni, ex philosophis autem perraro fuerit qui aliquid in uita fecerit laude dignum, quis est tandem qui non uideat eos homines uirtutis, qua ipsi egent, non esse doctores?
nam si quis mores eorum diligenter inquirat, inueniet iracundos cupidos libidinosos adrogantes proteruos et sub obtentu sapientiae sua uitia celantes, tum domi facientes ea quae in scolis arguissent.