Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nullum igitur m hac disciplina magisterium uirtutis est, cum etiam illi qui honestiora praecipiunt, aut non faciant ipsi quae suadent aut si faciunt, quod raro accidit, non disciplina eos ad rectum, sed natura producat, quae saepius etiam indoctos inpellit ad laudem.

Verum enim cum se perpetuae desidiae tradant nullam- que uirtutem capessant et omnem suam uitam nihil aliut quam in eloquendo peragant, quid aliut quam inertes debent putari?