Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nec satis fuit ita uiuere, sed docere etiam libidines coepit ac mores suos de lupanari ad scolam transtulit disserens uoluptatem corporis esse summum bonum. quae doctrina exsecrabilis et pudenda non in corde philosophi, sed in sinu meretricis est nata.

nam quid ego de Cynicis loquar, quibus in propatulo coire cum coniugibus mos fuit? quid mirum si a canibus, quorum uitam imitantur, etiam uocabulum nomenque traxerunt?

nullum igitur m hac disciplina magisterium uirtutis est, cum etiam illi qui honestiora praecipiunt, aut non faciant ipsi quae suadent aut si faciunt, quod raro accidit, non disciplina eos ad rectum, sed natura producat, quae saepius etiam indoctos inpellit ad laudem.

Verum enim cum se perpetuae desidiae tradant nullam- que uirtutem capessant et omnem suam uitam nihil aliut quam in eloquendo peragant, quid aliut quam inertes debent putari?

sapientia enim nisi in aliquo actu fuerit quo uim suam exerceat, inanis et falsa est recteque Tullius ciuiles uiros, qui rem publicam gubernent, qui urbes aut nonas constituant aut constitutas aequitate tueantur, qui salutem libertatemque [*](EPITOME 4-8] c. 34, 7. 8 s.] c. 34, 6. ) [*](AUCTORES 20] cf. de or. I 8, 33 s. 51, 219; de off. I 43. 44. ) [*](EXPILATORES § 20] Isidor. orig. VllI 6,14. ) [*](B(G)RSHPVJ 1 ergo om. P 2 ab Animo incipit codicis G pag.57 (94) paene tota lecta famonsissimam B, formo I sissimam (sed - minus. cert.) G commeare S 3 uiderunt H 4 nequiores S, requiorem P\', corr. P3 5 ac om. P lupinari H, lupanari* (a er.) P scholam GRPV 6 uon luptatem (p ex u nł. 2) V 10 imitant G 11 In1 BS 13 faciant (sic corr. m. 2) R, faciunt SH quasjuadent (corr. m. 2) V 14 accidunt S addisciplina VI, ad del. V producit BGSH; perducat edd. 16 uerum enim] uerum etiam H, uerum enim uero edd. 17 omnes G nihil] ad nihil B, [ad] nihil G 18 in eloquendo] ne loquendo G, in loquendo RS perdant B 19 actu H fuitrit Vx 20 ciuilis PVl 22 in tueantur qui sa desinit codicis G pag.57 (94), sequitur pag. 58 (93), cuim in uerss.1.2 pauca legebantur )

225
ciuium uel bonis legibus uel salubribus consiliis uel iudiciis grauibus conseruent, philosophiae doctoribus praefert.

bonos enim facere oportet potius quam inclusos in angulis facienda praecipere quae ne ipsi quidem faciant qui locuntur; et quoniam se a ueris actibus remouerunt, apparet eos exercendae linguae causa uel auocandi (animi) gratia artem istam philosophiae repperisse. qui autem docent tantum nec faciunt, ipsi praeceptis suis detrahunt pondus. quis enim optemperet, cum ipsi praeceptores doceant non optemperare?

bonum est autem recta et honesta praecipere, sed nisi et facias, mendacium est, et est incongruens atque ineptum non in pectore, sed in labris habere bonitatem.

non ergo utilitatem ex philosophia, sed oblectationem petunt. quod quidem Cicero testatus est. profecto inquit omnis istorum disputatio quamquam uberrimos fontes uirtutis et scientiae continet, tamen conlata cum eorum actis perfectisque rebus uereor ne non tantum uideatur utilitatis adtulisse negotiis hominum quantam oblectationem otiis.

uereri quidem non debuit, cum uerum diceret, sed quasi timeret ne proditi mysterii reus a philosophis citaretur, non est ausus confidenter [*](dUCTORES 13] de rep. I frg. 5 (Hortens. frg. 32). ) [*](BRSHPV] 1 iudircNs B3 2 conseruent** (ur er.) B 3 faciendtiJ (ii m. 1 ?) S 4 ipsi. (s er.) V faciunt P qui in ras. ex que ? m. 1 ? S loquantur B, loquuntur SPV 5 W 2P ueris] uiros BI, corr. B1 remouerunt] re V1, in mg. remouent F5 exarcendae F1 ft 6 aduocandi S edd., auocandi se H, auocandi (corr. m. 3) P; animi addidi cf. Addenda ipsam B 7 repperisrsel R2 8 pondus om. P cum ipsi praeeeptores] eorum uerbis quorum mores P 10 et (ante facias) om. H facias (alt. a ex e 1n. 2) V 11 labiis BH 13 quod quidem] quidquid idem H 14 ipsorum SH quamquam] quam qui VI, s. I. t quamuis V2 15 scientia (e s. I. er.) R, scientia H continent B, contineat V nec tamen H conlocata V 16 cum horum BRV, quorum I eorum (e add. m. 2) H actibus B uereor ex uero P 17 tantum] tam ВU, s. I. corr. w. 1 ? utilitatis B sine dubio ex 12 sumptum, fort. recte, om. cett. i tantam — utilitatem malim adtulisse B, attulisse cett. 18 quantum B oblectationemque H otiis C fotiis, exp. m. 2 V), sed fort. Lact. otio (cf. pag. 226, 2) scripsit, quod Ciceronem certe scripsisse existimo; cf. Addenda 19 quasi timeret om. pInel Ps 20 rebus S scitaretur V ausus] autem uisus B ) [*]( IVlIII. Lact. 1. ) [*]( 15 )

226
pronuntiare quod fuit uerum, illos non ideo disputare ut do-1 ceant, sed ut se oblectent in otio. qui quoniam auctores sunt i rerum gerendarum nec ipsi quicquam gerunt, pro loquacibus \' sunt habendi.

sed profecto quia nihil ad uitam boni adferebant, nec ipsi decretis suis obtemperauerunt nec quisquam per tot saecula inuentus est qui eorum legibus uiueret. abicienda est igitur omnis philosophia, quia non studendum sapientiae, quod fine ac modo caret, sed sapiendum est et quidem mature.