Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
item Seneca in Exhortationibus plerique inquit philosophorum tales sunt, diserti in conuicium suum. quos si audias in auaritiam, in libidinem, in ambitionem perorantes, indicium professos putes: adeo redundant ad ipsos maledicta in publicum missa. quos non aliter intueri decet quam medicos, quorum tituli remedia habent, puxides uenena.
quosdam uero nec pudor uitiorum tenet, sed patrocinia turpitudini suae [*](AUCTORES 8] frg. 46 Halm. 15] frg. 18. ) [*](BRSHPVJ 1 suam Ctc., om. C, disciplinam ueram P 2 suae scientiae B legum (u ex e) R uitae om. V 3 optemperet BPV ipsi e U is codd. Cic. suis pareat codd. Cic. 4 alio1»\' P3 tanta leuitate et iactatione (corr. m. 2) V laeuitate B ivt1 P3 iis Cic., his BBSH, om. P, tois V* 5 p*ecuniae (a er.) B alios gloriae] gloriae non nullos Cic. 6 libirdilnum V2 at H uitiis P 8 ita om. H describit S ego om. V 9 uitae putem (om. esse) SH filosofiae R 10 nulli*s (u er.) R existimem om. H 11 magistris BH, magisterio (magistros RI) B2 recte uiuendi H ple- I do risque lJfJr (s er.) P1, s exp. Pif disputanda (corr. m. 2) V 13 quod P\', corr. Pl scola SHV et add. edd., de H 14 argumtissime V 15 exorationibu? V instituit V1, s. I. i inquit V2 16 sunt] sunt ut sint H disserti Bar (pr. s er.) V 17 rsi\' B* 18 perorant R, perorantis V indicium] professionis indicium SH, indicium suum P professos om. H, pfesso VI, aefesSorsl V2 19 quos] quos nos P 21 pyxides BSV, pixydes P 22 patrocinia* (e er.) B turpitudini╵s╵ R1?, turpitudinis SH, turpitudine VI, -nirsl V2 )
— faciet sapiens inquit idem Seneca etiam quae non. probabit, ut etiam ad maiora transitum inueniat, nec relinquet mores bonos, sed tempori aptabit, et quibus alii utuntur in gloriam aut uoluptatem, utetur agendae rei causa.
deinde paulo post: omnia quae luxuriosi faciunt quaeque inperiti, faciet et sapiens, sed non eodem modo eodemque proposito. atquin nihil interest quo animo facias quod fecisse uitiosum est, quia facta cernuntur, animus non uidetur.
Aristippo Cyrenaicorum magistro cum Laide nobili scorto fuit consuetudo. quod flagitium grauis ille philosophiae doctor sic defendebat, ut diceret multum inter se et ceteros Laidis amatores interesse, quod ipse haberet Laidem, alii a Laide haberentur.