Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
Nepos quoque Cornelius ad eundem Ciceronem ita scribit: tantum abest ut ego magistram putem esse uitae philosophiam beataeque uitae perfectricem, ut nullis magis existimem opus esse magistros uiuendi quam plerisque qui in ea disputanda uersantur. uideo enim magnam partem eorum qui in schola de pudore (et) continentia praecipiant argutissime, eosdem in omnium libidinum cupiditatibus uiuere.
item Seneca in Exhortationibus plerique inquit philosophorum tales sunt, diserti in conuicium suum. quos si audias in auaritiam, in libidinem, in ambitionem perorantes, indicium professos putes: adeo redundant ad ipsos maledicta in publicum missa. quos non aliter intueri decet quam medicos, quorum tituli remedia habent, puxides uenena.