Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

uerum potest ut poetae dari uenia. at ille idem perfectus orator, idem summus philosophus, ne Graecos reprehendam quorum leuitatem semper accusat et tamen sequitur, ipsam sapientiam, quam alias donum, alias inuentum deorum uocat, poetice figuratam laudat in faciem. grauiter etiam queritur extitisse aliquos qui eam uituperarent.

quisquamne inquit uituperare uitae parentem et hoc parricidio se inquinare audet et tam inpie ingratus It esse?

nos ergo, Marce Tulli, parricidae sumus et insuendi iudice in culleum, qui philosophiam negamus parentem esse uitae,