Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
tamen non erat sic laudandus deus, quod sapientiam inuenerit, sed quod hominem fecerit qui posset capere sapientiam: minuit enim laudem qui partem laudat ex toto.
sed ille ut hominem laudauit, qui tamen ob id ipsum deberet pro deo haberi, quod sapere inuenerit: nam sic ait:
- nonne decebit
- hunc hominem numero diuum dignarier esse?
unde apparet aut Pythagoram uoluisse laudare, qui se primus ut dixi philosophum nominauit, aut Milesium Thalen, qui de rerum natura primus traditur disputasse.
ita dum hominem [*]( 21 ut diii] c. 2, 6. ) [*](AUCTORES 7] cf. Ouid. Fast. VI 701-703. 10 ss.] Lucr. V 6 ss. 18 s.] ibid. 50 s. ) [*](BRHPVJ 1 is R, h*is (1 er.) P uita constare B 2 posset B in quibus bis P1, prius del. P3 3 sunt om. V 4 eum om. H 5 hoc] in eo B 6 illicubi H 7 inuenit H tibias] uas P 10 opin*or (1 er.) P immortali P creatus H 11 sicut H 12 dicendu* (B er.) sic B est\'! P inclute (corr. m. 2) V, inclyte BRHP cum codd. Lucr. Memmi] me in mi H 13 site1 B1 14 possit P 17 nam om. H 19 numero diuum C cum codd. Lucr. dignari uerum esse H dignari eresse* (^ m. 2, t er.) V 20 post Pythagoram add. eum VoVcmannus, obseru. misc. 1872 pag. 13 21 philosophorum BH, fllosofu* (u er.) V melisium V talem H 22 naturi Cx er.) B traditur] dicitur B ita] S; (i. e. Sed) in ras. V2, )
uerum potest ut poetae dari uenia. at ille idem perfectus orator, idem summus philosophus, ne Graecos reprehendam quorum leuitatem semper accusat et tamen sequitur, ipsam sapientiam, quam alias donum, alias inuentum deorum uocat, poetice figuratam laudat in faciem. grauiter etiam queritur extitisse aliquos qui eam uituperarent.
quisquamne inquit uituperare uitae parentem et hoc parricidio se inquinare audet et tam inpie ingratus It esse?