Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quodsi haecerroris ignorationisque confessio paene inuito tibi ab intimo pectore expressa est, cur non tibi uerum fateris aliquando, : philosophiam, quam tu nihil docentem in caelum laudibus extulisti, magistram uirtutis esse non posse?

Eodem ductus errore Seneca — quis enim ueram uiam teneret errante Cicerone? — philosophia inquit nihil aliut est quam recta ratio uiuendi uel honeste uiuendi scientia uel ars rectae uitae agendae. non errabimus, si dixerimus philosophiam esse legem bene honesteque uiuendi, et qui dixerit illam regulam uitae, suum illi reddidit.

hic plane non respexit ad commune philosophiae nomen. quae cum sit in plures sectas disciplinasque diffusa nihilque habeat certi, nihil denique de quo uniuersi una mente ac uoce consentiant, quid potest esse tam falsum quam regulam uitae philosophiam nominari, in qua diuersitas praeceptorum rectum iter inpediat et turbet aut legem bene uiuendi, cuius capita longe dissonant, aut scientiam uitae agendae, in qua nihil aliut efficitur contraria saepe dicendo quam ut nemo quicquam sciat?

quaero enim utrumne Academiam philosophiam putet esse an non. negaturum non arbitror. quod si est, nihil ergo illorum cadit in philo- ss sophiam, quae ut omnia reddat incerta, legem abrogat, artem [*](AUCTORES 1] Consol. frg. 12. 10] frg. 17. ) [*](B(G)RSHPV] 1 ioculariter G 2 tenet HP ac] ant edd. 5 paene om. G atorntimo B2 6 peccatore B in pectore ex desinit codicis G pag. 56 (95) cur non tibi om. P fatearis RP, uix recte 7 sustulisti P . 9 uitam S 10 aliud nichil S 11 recte H 12 recte Bx (s. I. corr.B2) BSH 15 suum illi — regulam uitae (19) om. R reddidit] nomen reddidit H respexsjit (exp. m.3) P communem P1, m final. del. P1 16 pluris SV1 17 nihil P denique om. H 20 et om. P 23 enim] igitur P, recte? 24 achademia S putet esse — cadit in philosophiam (25) om. V non] non sit RSH 25 est] esset B illorum ergo R in philosophiam] quod in philosophia H 26 ut om. P reddit P incerte lege H )

221
nullam putat, rationem subuertit, regulam deprauat, scientiam funditus tollit. falsa igitur illa omnia, quia in rem semper incertam et adhuc nihil explicantem cadere non possunt.

nulla itaque ratio uel scientia uel lex bene uiuendi nisi in hac unica et uera et caelesti sapientia constituta est, quae philosophis fuerat ignota.