Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quodsi haecerroris ignorationisque confessio paene inuito tibi ab intimo pectore expressa est, cur non tibi uerum fateris aliquando, : philosophiam, quam tu nihil docentem in caelum laudibus extulisti, magistram uirtutis esse non posse?

Eodem ductus errore Seneca — quis enim ueram uiam teneret errante Cicerone? — philosophia inquit nihil aliut est quam recta ratio uiuendi uel honeste uiuendi scientia uel ars rectae uitae agendae. non errabimus, si dixerimus philosophiam esse legem bene honesteque uiuendi, et qui dixerit illam regulam uitae, suum illi reddidit.