Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nam si sapientia est quae dicitur philosophia, stulte profecto uiuet qui non secundum philosophiam uiuet: si autem. non stulte uiuit qui ciuiliter uiuit, sequitur ut stulte uiuat qui philosophe uiuit. tuo itaque iudicio philosophia stultitiae inanitatisque damnata est.