Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
si ergo philosophia uitae magistra est, cur tibi ipse caecus et hebes et obtunsus uidebare, quem oportuit illa docente et sentire et sapere et in clarissima luce uersari?
at quam confisus fueris philosophiae ueritate, docent ad filium conposita praecepta, quibus mones philosophiae quidem praecepta noscenda, uiuendum autem esse ciuiliter. quid tam repugnans dici potest?
si noscenda sunt praecepta philosophiae, ideo utique noscenda sunt, ut recte sapienterque uiuamus, uel si ciuiliter uiuendum est, non est igitur philosophia sapientia, siquidem melius est ciuiliter quam philosophe uiuere.