Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

studuisti nempe philosophiae et quidem sic, ut nullus umquam diligentius, quippe qui omnes cognoueris disciplinas, sicut ipse gloriari soles, eamque ipsam Latinis litteris inlustraueris imitatoremque te Platonis ostenderis.

cedo igitur quid didiceris aut in qua secta ueritatem deprehenderis. in Academia scilicet, quam secutus es, quam probasti.

at haec nihil docet nisi ut scias te nihil scire. tui ergo te libri arguunt, quam nihil a philosophia disci possit ad uitam. haec tua uerba sunt: mihi autem [*](AUCTORES 4] cf. pag. 215,14. 5] sententiam ex memoria loci or. 5, 18 (de or. I 21, 94) \'disertos ait se uidisse multos, eloquentem omnino neminem\' natam esse conicio. 7 magistra uitae] cf. magistra morum et disciplinae c. 13, 15; praeterea c. 15,10. 12 sicut — soles] cf. de nat. deor. I 3, 5 s.; de diuin. II 1 al. eamque — inlustraueris] cf. Acad. I 1, 3; Tusc. 11,1. 16 s.] cf. Cic. de nat. deor. I 7, 17 ab eodem — didicistis. 18] Acad. poster. frg. 32. ) [*](B(G)RS(a 6)HPV] 1 primum BG fuerit cuius] fuerit fuerit V sita] sit 1 te autB, om. Rl, sit an R2 2 an expediuemnt ? 3 constituerit (sic corr. m. 2) V 4 uiuere ex uiui sic R71 doceat V1 post deceat s. I. aut P3 5 potest BarRarII 6 a pientem tamen denuo incipit S (rol. 62x) extitisrse\' P adhuc extitisse SH 7 quirdl V1 magistra sac, - del. tn. 1 ? 8 potissimum B ingessereeumque (g ex c m. 2, eum in ras. ex sem ? m. 3) B 9 |||oratιο̎̎n̎ι̎bus (oni in ras. ex eodem oni ? m. 3, s. I. aliquid add. m. 2, nunc er.) B illam P 10 excusare V1 stud*usti* ex studiustis B 11 et * quidem sic ut] sic S, nomine sicut H 12 rqui\' 1D omnis Rl V1 sic S ipse om. P 13 te1 H3 14 ad cedo in mg. cedo significat dic m. post. R et dixeris H in om. SH 15 defenderis H 16 at] ad (sic corr. m. 2) R, et S 18 disxii B1 disci posci possit H mihi] uihil mihi R AUitem V1 )

219
non modo ad sapientiam caeci uidemur, sed ad ea ipsa quae aliqua ex parte cerni uideantur, hebetes et obtunsi.

si ergo philosophia uitae magistra est, cur tibi ipse caecus et hebes et obtunsus uidebare, quem oportuit illa docente et sentire et sapere et in clarissima luce uersari?

at quam confisus fueris philosophiae ueritate, docent ad filium conposita praecepta, quibus mones philosophiae quidem praecepta noscenda, uiuendum autem esse ciuiliter. quid tam repugnans dici potest?

si noscenda sunt praecepta philosophiae, ideo utique noscenda sunt, ut recte sapienterque uiuamus, uel si ciuiliter uiuendum est, non est igitur philosophia sapientia, siquidem melius est ciuiliter quam philosophe uiuere.

nam si sapientia est quae dicitur philosophia, stulte profecto uiuet qui non secundum philosophiam uiuet: si autem. non stulte uiuit qui ciuiliter uiuit, sequitur ut stulte uiuat qui philosophe uiuit. tuo itaque iudicio philosophia stultitiae inanitatisque damnata est.

idem in Consolatione id est in opere [*](AUCTOBES 7] Epist. ad M. filium ex lib. inc. frg. 2. ) [*](B(G)BSHPVJ 1 uidentur H 2 alia H cerni uideantur] cernuutur H uidentur B haebetes B1, a del. B3, sic saepe, habetes Rl, habet est, om. et V a (Bet)es et obtunsi incipit codicis G pag. 56 (95) paene tota lecta 3 obturnlSi R, obtunsi, sed n del. m. 3 P magistraest (st add. m.2) V 4 obtunsus (exp. m. 1?) P uidebaris B uidebar. equae (om. quem) H et quem G 5 docentem B cliai*rissima V7 6 conse [fi]s(su)[s] G, confessus R, confysus (corr. m. 3) P ueritatem RP, ueritati H 7 p*cepta (a er., c ex i) V quifo:\' B3 quiidemj V1 9 si om. B praecepta - noscenda sunt om. P 10 utque G 11 uel si ciui- Uter uiuendum est om. P est non om. G 12 melius est] est maius BG philosophe f-fe B) BP, filosofiae G, filosofiae (corr. m. 2) R, philosophif S, Ice philosophae H, filosofe (corr. m. 2) V 13 quae] illa quae H 14 prouecto S uiuit P qui non — stulte uiuit om. P non secundum philo-. sophiam] ciuiliter H philosophia S sic S 15 non stulte] sapienter H stultae G uiuet utroque loco pro uiuit BG H post ciuiliter uiuit hoc si autem sapienter uiuet qui ciuiliter uiuet S uiuat] uiuit V 16 philosophe e (6- et -fe B) BP, filosofiae (corr. m. 2) R, philosophie S, philosophae H, ice a filosofe (corr. m. 2) V uiuet BG philosophie (e lin. del. et corr. m. 3) P inanitatisquę (» add. m. 2) V )

220
non ioculari hanc de philosophia sententiam tulisti: sed nescio a qui nos teneat error ac miserabilis ignoratio ueri. ubi est ergo philosophiae magisterium aut quid te docuit illa uitae parens, si uerum miserabiliter ignoras?

quodsi haecerroris ignorationisque confessio paene inuito tibi ab intimo pectore expressa est, cur non tibi uerum fateris aliquando, : philosophiam, quam tu nihil docentem in caelum laudibus extulisti, magistram uirtutis esse non posse?

Eodem ductus errore Seneca — quis enim ueram uiam teneret errante Cicerone? — philosophia inquit nihil aliut est quam recta ratio uiuendi uel honeste uiuendi scientia uel ars rectae uitae agendae. non errabimus, si dixerimus philosophiam esse legem bene honesteque uiuendi, et qui dixerit illam regulam uitae, suum illi reddidit.

hic plane non respexit ad commune philosophiae nomen. quae cum sit in plures sectas disciplinasque diffusa nihilque habeat certi, nihil denique de quo uniuersi una mente ac uoce consentiant, quid potest esse tam falsum quam regulam uitae philosophiam nominari, in qua diuersitas praeceptorum rectum iter inpediat et turbet aut legem bene uiuendi, cuius capita longe dissonant, aut scientiam uitae agendae, in qua nihil aliut efficitur contraria saepe dicendo quam ut nemo quicquam sciat?