Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

cuius enim uirtatisP quae ipsa ubi sita sit, adhuc philosophi non expediunt. cuius uitae? cum ipsi doctores ante fuerint senectute ac morte confecti quam constituerint quomodo uiui deceat. cuius ueritatis indagatricem profiteri potes, qui saepe testaris, cum tanta multitudo fuerit philosophorum, sapientem tamen extitisse adhuc neminem ? quid ergo te magistra illa uitae docuit?

an ut potentissimum consulem maledictis incesseres eumque hostem patriae uenenatis orationibus faceres? sed omittamus illa quae possunt excusari fortunae nomine.

studuisti nempe philosophiae et quidem sic, ut nullus umquam diligentius, quippe qui omnes cognoueris disciplinas, sicut ipse gloriari soles, eamque ipsam Latinis litteris inlustraueris imitatoremque te Platonis ostenderis.

cedo igitur quid didiceris aut in qua secta ueritatem deprehenderis. in Academia scilicet, quam secutus es, quam probasti.