Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Rectius itaque Lucretius, cum eum laudat qui sapientiam primus inuenit, sed hoc inepte, quod ab homine inuentam putauit: quasi uero illam alicubi iacentem homo ille quem laudabat inuenerit tamquam tibias ad fontem, ut poetae aiunt.

quodsi repertorem sapientiae ut deum laudauit — ita enim dicit:

  1. nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus
  2. .
  3. nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum, -
  4. dicendum est, deus ille fuit, deus, inclute Memmi —

tamen non erat sic laudandus deus, quod sapientiam inuenerit, sed quod hominem fecerit qui posset capere sapientiam: minuit enim laudem qui partem laudat ex toto.

sed ille ut hominem laudauit, qui tamen ob id ipsum deberet pro deo haberi, quod sapere inuenerit: nam sic ait:

  1. nonne decebit
  2. hunc hominem numero diuum dignarier esse?

unde apparet aut Pythagoram uoluisse laudare, qui se primus ut dixi philosophum nominauit, aut Milesium Thalen, qui de rerum natura primus traditur disputasse.