Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
Rectius itaque Lucretius, cum eum laudat qui sapientiam primus inuenit, sed hoc inepte, quod ab homine inuentam putauit: quasi uero illam alicubi iacentem homo ille quem laudabat inuenerit tamquam tibias ad fontem, ut poetae aiunt.
quodsi repertorem sapientiae ut deum laudauit — ita enim dicit:
- nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus
.- nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum, -
- dicendum est, deus ille fuit, deus, inclute Memmi —
tamen non erat sic laudandus deus, quod sapientiam inuenerit, sed quod hominem fecerit qui posset capere sapientiam: minuit enim laudem qui partem laudat ex toto.