Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quodsi neque physica illa ratio necessaria est neque haec logica, quia beatum facere non possunt, restat at in sola ethica totius philosophiae uis contineatur; ad quam se abiectis omnibus Socrates contulisse dicitur.

in qua etiam parte quoniam philosophos errasse docui, qui summum bonum cuius capiendi gratia generati sumus non conprehenderunt, apparet falsam et inanem esse omnem philosophiam, quia nec instruit ad iustitiae munera nec officium hominis rationemque consummat.

sciant igitur errare se qui philosophiam putant esse sapientiam; non trahantur auctoritate cuiusquam, sed ueritati potius et faueant et accedant. nullus hic temeritati locus est, in aeternum stultitiae poena subeunda est, si aut persona inanis aut opinio falsa deceperit.

homo autem, qualiscumque est, si sibi credit hoc est si homini credit, ut non dicam stultus, qui suum non uideat errorem, certe adrogans est, qui sibi audeat uindicare quod humana condicio non recipit.