Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

sed ut in causis facere solebat, interrogatione uoluit urguere ad confessionemque perducere, tamquam confideret responderi prorsus nihil posse, quominus philosophia esset magistra uirtutis. quod quidem in Tusculanis disputationibus aperte professus est ad eam ipsam conuersa oratione, tamquam se declamatorio dicendi genere iactaret.

o (uitae) philosophia dux inquit o uirtutis indagatrix expultrixque uitiorum! quid non modo nos, sed omnino uita hominum sine te esse potuisset? — tu inuentrix legum, tu magistra morum et disciplinae fuisti:

quasi uero aliquid per se ipsa sentiret ac non potius ille laudandus esset qui eam tribuit. potuit eodem modo [*](AUCTORES 14] Tusc. V 2, 5. ) [*](BRHPV] 1 resurgere H homumculo H, ╵h╵omunculo V deserto V1 deceretur V1 2 quin nam H putent P], n ckl. P3 3 id om. B 4 qu*a (1 er.) H, quia P 5 sicut] cut sic P post disciplina s. I. quae B1 6 discendi (pr. i ex e m. 2) B 7 discendiue R quaerebat] ferebat P 8 awdire V2 scieret P1, pr. e del. P3 post nemo hoc sed ut nemo P\', del.P3 9 urgere RH, urguere (exp. m.3) P 10 prorsum B 11 quordl V2 12 disputationibus] uirtutibus H 13 couuersam orationem B, conuera 1 Ue sationem R conuerso V orationem H 14 lactaret (corr. m. 2) V uitae om. C, e Cicerone cum edd. recepi dux (x add. m. 2) V o om. BRP uirtutis] ueritatis H indigatrix P1, corr. P3 15 ultrixque H, excultrixque P1 (c in p corr. P3) V cum Cic. codd. GRI; exculptrixque Goldbacherus, annal. gymnas. austr. 1875 pag. 94 et ad Apulei. de mundo ••• praef. (pag. 103, 2) nos sed] nos e B, nosset H 16 potuised (corr. m. 3) B, puto isset Vac, s. I. corr. post potuisset Lact. uerba nonnulla omisit 17 legum om. P 18 \'Sal B ipsam H 19 ante tribuit fortasse hominibus uel simile excidit eodem — cibo his VI, aU. del. V3 )

216
gratias agere cibo et potui, quod sine his rebus constare uita non possit, in quibus ut sensus ita beneficii nihil est: atquin ut illa corporis alimenta sunt, sic animae sapientia.

Rectius itaque Lucretius, cum eum laudat qui sapientiam primus inuenit, sed hoc inepte, quod ab homine inuentam putauit: quasi uero illam alicubi iacentem homo ille quem laudabat inuenerit tamquam tibias ad fontem, ut poetae aiunt.

quodsi repertorem sapientiae ut deum laudauit — ita enim dicit:

  1. nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus
  2. .
  3. nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum, -
  4. dicendum est, deus ille fuit, deus, inclute Memmi —

tamen non erat sic laudandus deus, quod sapientiam inuenerit, sed quod hominem fecerit qui posset capere sapientiam: minuit enim laudem qui partem laudat ex toto.

sed ille ut hominem laudauit, qui tamen ob id ipsum deberet pro deo haberi, quod sapere inuenerit: nam sic ait:

  1. nonne decebit
  2. hunc hominem numero diuum dignarier esse?