Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

sed ut in causis facere solebat, interrogatione uoluit urguere ad confessionemque perducere, tamquam confideret responderi prorsus nihil posse, quominus philosophia esset magistra uirtutis. quod quidem in Tusculanis disputationibus aperte professus est ad eam ipsam conuersa oratione, tamquam se declamatorio dicendi genere iactaret.

o (uitae) philosophia dux inquit o uirtutis indagatrix expultrixque uitiorum! quid non modo nos, sed omnino uita hominum sine te esse potuisset? — tu inuentrix legum, tu magistra morum et disciplinae fuisti: