Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nam si oblectatio quaeritur animi requiesque curarum, quae conferri cum eorum studiis potest, qui semper aliquid anquirunt quod spectet et ualeat ad bene beateque uiuendum? siue ratio constantiae uirtutisque ducitur, aut haec est ars aut nulla omnino, per quam eas adsequamur. nullam dicere maximarum rerum artem esse, cum, minimarum sine arte nulla sit, hominum est parum considerate loquentium atque in maximis rebus errantium. si autem est aliqua disciplina uirtutis, ubi ea quaeretur, cum ab isto discendi genere discesseris?
equidem tametsi operam dederim ut quantulamcumque dicendi adsequerer facultatem propter studium docendi, tamen eloquens numquam fui, quippe qui forum ne adtigerim quidem: sed necesse est ipsa me faciat causae bonitas eloquentem, ad quam diserte copioseque defendendam scientia diuinitatis et ipsa ueritas sufficit.
uellem igitur Ciceronem paulisper ab inferis [*](EPITOME 2 s.] c. 29, 6. ) [*](BRHPYj 1 esse om. P dixerit P 3 dum H cu*ius (m ? er.) B d 4 haut B, om., sed spatio relicto B, aut H, haut (corr. m. 3) P, haud V sau*e (a er.) B quin nam H 5 quod om. V1, in mg. t quod V2 si] siue codd. Cic. 6 requies**que (ae er.) B 7 aliquit B anquirunt V cum codd. Cic., inquirunt BH, adquirunt RP 8 expectet B et om. Bl, aut s. Z. B1 baeateque B 9 siuew Ps supra ducitur add. I disert tll. 2? V ars est codd. Cic. 10 nullo P1 (o in a corr. P3) VCIC, s. I corr. adsequimur V 11 maxima*rum (m er.) V cttm (~ er.) in imarum K 12 minimarum] minimarum rerum R minimairum sine arte, P pamra considerate om., tum eloquentium habet P 14 disciplina om. m.l, in mg. i t. disciplina m. 2? V 15 quaeritur H isto] hoc codd. Cic. generis (corr. m. 2) V 16 et quidem B quantulumcumque V 17 dicendi V tamen om. P numquam eloquens H 18 attiugerim V 19 ipsam efficiat HPCIC, part. ras. corr. ad quam] atque ad H 20 disserte ,BarH Ct (postea del. P3, sententiam H 21 paulisper ciceronem H )