Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nam si oblectatio quaeritur animi requiesque curarum, quae conferri cum eorum studiis potest, qui semper aliquid anquirunt quod spectet et ualeat ad bene beateque uiuendum? siue ratio constantiae uirtutisque ducitur, aut haec est ars aut nulla omnino, per quam eas adsequamur. nullam dicere maximarum rerum artem esse, cum, minimarum sine arte nulla sit, hominum est parum considerate loquentium atque in maximis rebus errantium. si autem est aliqua disciplina uirtutis, ubi ea quaeretur, cum ab isto discendi genere discesseris?