Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
sine praemio esse non possunt, si nullum praemium quod ea dignum sit reperitur in terra, quandoquidem cuncta quae fragilia et caduca sunt spernit, quid aliud restat nisi ut caeleste aliquid efficiat, quia terrena uniuersa contemnit, et ad altiora nitatur, quia humilia despicit? id uero nihil potest esse aliut quam inmortalitas.
merito ergo philosophorum non obscurus Euclides qui fuit Megaricorum conditor disciplinae, dissentiens a ceteris id esse dixit summum bonum, quod simile sit et idem semper.
intellexit profecto quae sit natura summi boni, licet id non explicauerit, quid sit: id est autem inmortalitas nec aliut omnino quicquam, quia sola nec inminui nec augeri nec immutari potest.
Seneca quoque inprudens incidit ut fateretur nullum esse aliud uirtutis praemium quam inmortalitatem. laudans enim uirtutem in eo libro quem de inmatura morte conscripsit, una inquit res est uirtus, quae nos inmortalitate donare possit et pares diis facere.
sed [*]( 1 ut dixi] c. 11, 9. ) [*](EPITOME 16 s.] c. 30, 3 immortalitas — bonum. 17—209, 20] c. 30, 2 s. * ) [*](AUCTORES § 9] cf. Cic. Acad. II 42,129. 21] frg. 27. ) [*](BRHPVJ 2 est eius H neglegit (pr. g ex c R\') RPV rsi\' Bs 3 ad m. Pl, s. I. add. al. m. antiqua ista Bl, uita corr. B3, uita f m. 2) V 4 quU%\' (e m. 2) V optantur BI, n del. B* 5 si] sic R mag.ni (i er.) P 6 pareat V1 suscepti] sustenti Vi sustentati edd. separati H 7 quod] quam F1, 8. I. I quod V1 8 repperietur B 9 sint V aliud om. B 10 ad om. B 11 nititur H humiliora B, humiliw Ps dispicit BP 12 opscuris F1, opscunl F1 13 dissentriJens FJ 14 s{imile) B 15 in(tellex)it B 16 id om. P quod P est s. I. post u autem R 18 mutari B 19 feteretur F1 alium B immortatS (Ii m. 2) sic H, immortalitatis F 20 quam Vsc 21 nos in inmortali- Iri tatem H 22 dona (corr. m. 2) V )