Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
sine praemio esse non possunt, si nullum praemium quod ea dignum sit reperitur in terra, quandoquidem cuncta quae fragilia et caduca sunt spernit, quid aliud restat nisi ut caeleste aliquid efficiat, quia terrena uniuersa contemnit, et ad altiora nitatur, quia humilia despicit? id uero nihil potest esse aliut quam inmortalitas.
merito ergo philosophorum non obscurus Euclides qui fuit Megaricorum conditor disciplinae, dissentiens a ceteris id esse dixit summum bonum, quod simile sit et idem semper.
intellexit profecto quae sit natura summi boni, licet id non explicauerit, quid sit: id est autem inmortalitas nec aliut omnino quicquam, quia sola nec inminui nec augeri nec immutari potest.