Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
qui sunt autem hostes animi nisi cupiditates uitia peccata? quae si uicerit uirtus ac fugauerit, inmaculatus erit animus ac purus.
unde igitur colligi potest quid efficiat animi fortitudo? nimirum ex coniuncto et pari hoc est ex corporis fortitudine: quod cum in aliquam congressionem certamenque uenerit, quid aliut ex uictoria quam uitam petit? siue enim cum homine siue cum bestia dimices, pro salute certatur.
ergo ut corpus uincendo id adsequitur, ut non intereat, sic et animus, ut permaneat, et sicut corpus ab hostibus suis uictum morte multatur, ita superatus a uitiis animus moriatur necesse est.
quid ergo intererit inter animi et corporis dimicationem nisi quod corpus temporalem uitam expetit, animus sempiternam?
si ergo uirtus per se ipsam [*](EPITOME 25-208, 12] c. 30,1. ) [*](BRHPVj 2 Ueuia (a er.) B 3 Si Heumannus commate post uirtus posito, sed C quaeramus B nascamur R effioit H 4 uiftus (i ex alia litt. et r s. l. et t in ratt.m. 1) PV (r 8. I. V3) iuuestigare] inuenire B 5 proprie R, proprUe (a er.) H multa] multa sunt R 6 proprie Ilt propri.e (a er.) H, propriae (se ex a m. 2) V 8 utrique B2, ubi que Rx, utrobique B7 subiacet et H 9 disposita H et om. R 11 eonflicat Hl qototenufo V 12 est om. B iis Rl, his R7 cum cett. 13 hostis V nisi om. H 16 efficit H rortitudo] turpitudoP1, corr. P3 coniuncto (o ex i m. 2) H 17 ex] et H fortitudinem P\', m del. P3 in om. V 18 certamen B 19 dimicet H 20 id om. V 22 uictus B a om. V 23 interest B 25 rse\' B ipsa BHP )
sine praemio esse non possunt, si nullum praemium quod ea dignum sit reperitur in terra, quandoquidem cuncta quae fragilia et caduca sunt spernit, quid aliud restat nisi ut caeleste aliquid efficiat, quia terrena uniuersa contemnit, et ad altiora nitatur, quia humilia despicit? id uero nihil potest esse aliut quam inmortalitas.