Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
igitur ex omnibus philosophis qui aut scientiam pro summo bono aut uirtutem sunt amplexi, tenuerunt quidem ueritatis uiam, sed non peruenerunt ad summum.
haec enim duo sunt, quae simul efficiant illut quod quaeritur: scientia id praestat, ut quomodo et quo perueniendum sit nouerimus, uirtus, ut perueniamus. alterum sine altero nihil ualet: ex scientia enim uirtus, ex uirtute summum bonum nascitur.
beata igitur uita, quam philosophi quaesierunt semper et quaerunt siue in cultu deorum siue in philosophia, nulla est et ideo non potuit ab his reperiri, quia summum bonum non in summo quaesierunt, sed in imo.
summum autem quid est nisi caelum et deus, unde animus oritur? imum quid nisi terra, unde corpus est?
itaque licet quidam philosophi summum bonum non corpori, sed animo dederint, tamen quoniam illut ad hanc uitam rettulerunt quae cum corpore terminatur, ad corpus reuoluti sunt, cuius est omne hoc tempus quod transigitur in terra.
quare non inmerito summum bonum non conprehenderunt, quia quidquid spectat ad corpus et inmortalitatis est expers, imum sit necesse est.
non cadit ergo in hominem beatitudo illo modo quo philosophi putauerunt, sed [*](EPITOME 2-9] c. 30, 4. 9-14] cf. c. 29, 5 s. ) [*](B(G)RHPV] 1 immortalittfte H7 3 ac om. R uirctrices V3 5 ad] id H 7 capi»mus (a er.) R 8 mortale H 13 perueniundum (alt. n ras. ex m) P 16 uita (ui in ras. ex bea m. 3) B 18 iis R qui V summum bonum om. P rin1 P3 19 himo H, pariter 20 22 non om. P sed] et P 23 ad illud hanc V rettulerunt (exp. m. 2) V 24 tempus] opus H 25 ab (In)[m]erito incipit codicis G pag. 53 (10) paene tota lecta 26 expectat BGH inmortalitatis — imum sit] mortale et periturum H 27 pro imum est [humum] in G 28 ullo H quod RH ) [*]( 14* )
hoc uno beati esse in hac uita possumus, si minime beati esse uideamur, si fugientes inlecebras uoluptatum solique uirtuti seruientes in omnibus miseriis laboribusque uiuamus, quae sunt exercitia et corroboramenta uirtutis, si denique asperam illam uiam difficilemque teneamus, quae nobis ad beatitudinem patefacta est.
summum igitur bonum quod beatos facit non potest esse nisi in ea religione atque doctrina, cui spes inmortalitatis adiuncta est.
Res exigere uidetur hoc loco, ut quoniam docuimus in-\' mortalitatem esse summum bonum, id ipsum, inmortalem esse animam, conprobemus.
qua de re ingens inter philosophos disceptatio est, nec quicquam tamen explicare aut probare potuerunt ii qui uerum de anima sentiebant.
expertes enim diuinae huius eruditionis nec argumenta uera quibus uincerent adtulerunt nec testimonia quibus probarent. sed oportunius hanc quaestionem tractabimus in ultimo libro, cum de uita beata nobis erit disserendum.
superest pars illa philosophiae tertia quam uocant Xoycxiav, in qua tota dialectica et omnis loquendi ratio continetur.
hanc diuina eruditio non desiderat, quia non [*]( 19 in ultimo libro] c. 8—12. 13. ) [*](EPITOME 12-20] c. 30,4 de — disseremus. 20—213,2] c. 30,5. ) [*](B(G)RHPV] 1 ut tunc] uttum ZP 2 tunc om. G 3 soci.aaŁe (a er., - m. 2) V post corporis eras. liberis P 4 in hac uita - beati esse om. V 5 uirtute H1 7 corporamenta RVI, 8. 1.1 temperamenta FJ, corroboraumenta (ra er.) H uirtutu[ms]i | si G illa (1 ras. ex u, a ita ras. m. 2) V 9 beatos om. V 10 cuius H 12 [exs]igere (prim. e postea additum uid.) G 13 bonu////d sic V id ipsum] eo ipso H immortalem pi, m final. del. P* 14 animum G, om. P comprobemus fe ex a m. 2) H 16 ii Rx, hii BG, hi RtPY, hi* (1 er.) H 17 traditionis H 18 tM probarent sed op desinit codicis G pag. 53 (10), sequitur pag. 54 (9), in qua nihil agnosci poterat opportunius R, sic plerumque codd., oportun\'inis F1 19 fcuml B3 20 su*perest (r ? er.) V tertiae R tt) 21 rquam uocant1 PJ AOriKHN (sic corr. m.3) B, om. Hl, AOriKGN add. H2, H AOftKHN (i postea add.) P, AOrlKhN (corr. m. 2) V 22 traditio H )
quodsi neque physica illa ratio necessaria est neque haec logica, quia beatum facere non possunt, restat at in sola ethica totius philosophiae uis contineatur; ad quam se abiectis omnibus Socrates contulisse dicitur.
in qua etiam parte quoniam philosophos errasse docui, qui summum bonum cuius capiendi gratia generati sumus non conprehenderunt, apparet falsam et inanem esse omnem philosophiam, quia nec instruit ad iustitiae munera nec officium hominis rationemque consummat.
sciant igitur errare se qui philosophiam putant esse sapientiam; non trahantur auctoritate cuiusquam, sed ueritati potius et faueant et accedant. nullus hic temeritati locus est, in aeternum stultitiae poena subeunda est, si aut persona inanis aut opinio falsa deceperit.