Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

idcirco enim soli animantium ad aspectum caeli erecti sumus, ut summum bonum nostrum in summo esse credamus,

ideo religionem soli capimus, ut ex hoc sciamus humanum spiritum non esse mortalem, quod deum qui est inmortalis et desiderat et agnoscit.

igitur ex omnibus philosophis qui aut scientiam pro summo bono aut uirtutem sunt amplexi, tenuerunt quidem ueritatis uiam, sed non peruenerunt ad summum.

haec enim duo sunt, quae simul efficiant illut quod quaeritur: scientia id praestat, ut quomodo et quo perueniendum sit nouerimus, uirtus, ut perueniamus. alterum sine altero nihil ualet: ex scientia enim uirtus, ex uirtute summum bonum nascitur.

beata igitur uita, quam philosophi quaesierunt semper et quaerunt siue in cultu deorum siue in philosophia, nulla est et ideo non potuit ab his reperiri, quia summum bonum non in summo quaesierunt, sed in imo.

summum autem quid est nisi caelum et deus, unde animus oritur? imum quid nisi terra, unde corpus est?

itaque licet quidam philosophi summum bonum non corpori, sed animo dederint, tamen quoniam illut ad hanc uitam rettulerunt quae cum corpore terminatur, ad corpus reuoluti sunt, cuius est omne hoc tempus quod transigitur in terra.

quare non inmerito summum bonum non conprehenderunt, quia quidquid spectat ad corpus et inmortalitatis est expers, imum sit necesse est.