Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quod si fecissent philosophi, non quod semel apprehenderant tueri pertinaciter maluissent, profecto peruenissent ad uerum hoc, ut ostendi modo. quod si non fuit eorum qui caelestes animas una cum corporibus extinguunt, illi tamen [*](JiEHPVJ 1 et petitur VM 2 re╵ge╵s H7 infhmi (r er.) H 3 capiunt B 5 et om. H 6 ceter»rum R consensum magnum esse bonum H 7 eadem H eandem — perfectum om. P 9 extitit B 10 aut] ac H mortem add. edd., cf. Epit. 30, 1 spes H nam (n m ras. ex qu ? m. 3) B 11 qui om. V uoluntaria est seneci V obtulerunt (b ex p B3) BH 12 meneceus R, menoecheus P Athenis] at bonis Rl Mures] muc*ius (r er.) B, supra mures add. marii m. post. R 13 supra duo add. t qui V3 nisi se om. V1, in mg. i nisi FJ 14 de opinione B tametsi BR 16 contempnit (exp. m. 3) B quia fragiles — breuemque (om. ideo) contempnit in inr. mg. add. PJ 18 contenit (~m. 2) V 19 ipsa igitur in ras. ex igitur P3 *ordinem P 20 ac] et V causa. (m er.) B 21 non RlV, si non BP, et (s. I. R) non RtH 22 adpraehenderunt H 24 una/// V extingunt BH illi tamen] illitateu VI, s. I. et faR. corr. V1 )

211
qui de inmortalitate animae disputant intellegere debuerunt ideo propositam nobis esse uirtutem, ut perdomitis libidinibus rerumque terrestrium cupiditate superata purae ac uictrices animae ad deum id est ad originem suam reuertantur.

idcirco enim soli animantium ad aspectum caeli erecti sumus, ut summum bonum nostrum in summo esse credamus,

ideo religionem soli capimus, ut ex hoc sciamus humanum spiritum non esse mortalem, quod deum qui est inmortalis et desiderat et agnoscit.

igitur ex omnibus philosophis qui aut scientiam pro summo bono aut uirtutem sunt amplexi, tenuerunt quidem ueritatis uiam, sed non peruenerunt ad summum.

haec enim duo sunt, quae simul efficiant illut quod quaeritur: scientia id praestat, ut quomodo et quo perueniendum sit nouerimus, uirtus, ut perueniamus. alterum sine altero nihil ualet: ex scientia enim uirtus, ex uirtute summum bonum nascitur.

beata igitur uita, quam philosophi quaesierunt semper et quaerunt siue in cultu deorum siue in philosophia, nulla est et ideo non potuit ab his reperiri, quia summum bonum non in summo quaesierunt, sed in imo.

summum autem quid est nisi caelum et deus, unde animus oritur? imum quid nisi terra, unde corpus est?

itaque licet quidam philosophi summum bonum non corpori, sed animo dederint, tamen quoniam illut ad hanc uitam rettulerunt quae cum corpore terminatur, ad corpus reuoluti sunt, cuius est omne hoc tempus quod transigitur in terra.

quare non inmerito summum bonum non conprehenderunt, quia quidquid spectat ad corpus et inmortalitatis est expers, imum sit necesse est.

non cadit ergo in hominem beatitudo illo modo quo philosophi putauerunt, sed [*](EPITOME 2-9] c. 30, 4. 9-14] cf. c. 29, 5 s. ) [*](B(G)RHPV] 1 immortalittfte H7 3 ac om. R uirctrices V3 5 ad] id H 7 capi»mus (a er.) R 8 mortale H 13 perueniundum (alt. n ras. ex m) P 16 uita (ui in ras. ex bea m. 3) B 18 iis R qui V summum bonum om. P rin1 P3 19 himo H, pariter 20 22 non om. P sed] et P 23 ad illud hanc V rettulerunt (exp. m. 2) V 24 tempus] opus H 25 ab (In)[m]erito incipit codicis G pag. 53 (10) paene tota lecta 26 expectat BGH inmortalitatis — imum sit] mortale et periturum H 27 pro imum est [humum] in G 28 ullo H quod RH ) [*]( 14* )

212
ita cadit, non ut tunc beatus sit, cum uiuit in corpore, quod utique ut dissoluatur corrumpi necesse est, sed tunc, cum anima societate corporis liberata in solo spiritu uiuit.

hoc uno beati esse in hac uita possumus, si minime beati esse uideamur, si fugientes inlecebras uoluptatum solique uirtuti seruientes in omnibus miseriis laboribusque uiuamus, quae sunt exercitia et corroboramenta uirtutis, si denique asperam illam uiam difficilemque teneamus, quae nobis ad beatitudinem patefacta est.

summum igitur bonum quod beatos facit non potest esse nisi in ea religione atque doctrina, cui spes inmortalitatis adiuncta est.

Res exigere uidetur hoc loco, ut quoniam docuimus in-\' mortalitatem esse summum bonum, id ipsum, inmortalem esse animam, conprobemus.

qua de re ingens inter philosophos disceptatio est, nec quicquam tamen explicare aut probare potuerunt ii qui uerum de anima sentiebant.