Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

denique nemo umquam extitisset qui hanc ipsam breuem contemneret aut subiret (mortem) nisi spe uitae longioris. nam illi qui pro salute ciuium uoluntariae se neci optulerunt, sicut Thebis Menoeceus, Athenis Codrus, Romae Curtius et Mures duo, numquam mortem uitae commodis praetulissent, nisi se inmortalitatem opinione ciuium consequi putauissent. qui tamenetsi nescierunt inmortalitatis uiam, res eos tamen non fefellit.

si enim uirtus diuitias et opes ideo contemnit, quia fragiles sunt, uoluptates ideo, quia breues, ergo et uitam fragilem breuemque ideo contemnit, ut solidam et perpetuam consequatur.