Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
Epicurus deum beatum et incorruptum uocat, quia sempiternus est. beatitudo enim perfecta esse debet, ut nihil sit quod eam uexare aut minuere aut inmutare possit.
nec aliter quicquam existimari beatum potest nisi fuerit incorruptum. incorruptum autem nihil est nisi quod est inmortale. sola ergo inmortalitas beata est, quia corrumpi ac dissolui non potest.
quodsi cadit in hominem uirtus, quod negare nullus potest, cadit et beatitudo: non potest enim fieri ut sit miser qui uirtute est praeditus. si cadit beatitudo, ergo et inmortalitas cadit in hominem, quae beata est.
summum igitur bonum sola inmortalitas inuenitur, quia nec aliut animal nec corpus adtingit nec potest cuiquam sine scientia et uirtute id est sine dei cognitione ac iustitia prouenire.