Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

intellexit profecto quae sit natura summi boni, licet id non explicauerit, quid sit: id est autem inmortalitas nec aliut omnino quicquam, quia sola nec inminui nec augeri nec immutari potest.

Seneca quoque inprudens incidit ut fateretur nullum esse aliud uirtutis praemium quam inmortalitatem. laudans enim uirtutem in eo libro quem de inmatura morte conscripsit, una inquit res est uirtus, quae nos inmortalitate donare possit et pares diis facere.

sed [*]( 1 ut dixi] c. 11, 9. ) [*](EPITOME 16 s.] c. 30, 3 immortalitas — bonum. 17—209, 20] c. 30, 2 s. * ) [*](AUCTORES § 9] cf. Cic. Acad. II 42,129. 21] frg. 27. ) [*](BRHPVJ 2 est eius H neglegit (pr. g ex c R\') RPV rsi\' Bs 3 ad m. Pl, s. I. add. al. m. antiqua ista Bl, uita corr. B3, uita f m. 2) V 4 quU%\' (e m. 2) V optantur BI, n del. B* 5 si] sic R mag.ni (i er.) P 6 pareat V1 suscepti] sustenti Vi sustentati edd. separati H 7 quod] quam F1, 8. I. I quod V1 8 repperietur B 9 sint V aliud om. B 10 ad om. B 11 nititur H humiliora B, humiliw Ps dispicit BP 12 opscuris F1, opscunl F1 13 dissentriJens FJ 14 s{imile) B 15 in(tellex)it B 16 id om. P quod P est s. I. post u autem R 18 mutari B 19 feteretur F1 alium B immortatS (Ii m. 2) sic H, immortalitatis F 20 quam Vsc 21 nos in inmortali- Iri tatem H 22 dona (corr. m. 2) V )

209
et Stoici, quos secutus est, negant sine uirtute effici posse quemquam beatum. ergo uirtutis praemium beata uita est, si uirtus, at recte dictum est, beatam uitam facit.

non est igitur ut aiunt propter se ipsam uirtus expetenda, sed propter uitam beatam, quae uirtutem necessario sequitur.

quod argumentum docere eos potuit, quod esset summum bonum. haec autem uita praesens et corporalis beata esse non potest, quia malis est subiecta per corpus.

Epicurus deum beatum et incorruptum uocat, quia sempiternus est. beatitudo enim perfecta esse debet, ut nihil sit quod eam uexare aut minuere aut inmutare possit.

nec aliter quicquam existimari beatum potest nisi fuerit incorruptum. incorruptum autem nihil est nisi quod est inmortale. sola ergo inmortalitas beata est, quia corrumpi ac dissolui non potest.

quodsi cadit in hominem uirtus, quod negare nullus potest, cadit et beatitudo: non potest enim fieri ut sit miser qui uirtute est praeditus. si cadit beatitudo, ergo et inmortalitas cadit in hominem, quae beata est.

summum igitur bonum sola inmortalitas inuenitur, quia nec aliut animal nec corpus adtingit nec potest cuiquam sine scientia et uirtute id est sine dei cognitione ac iustitia prouenire.

cuius adpetitio quam recta, quam uera sit, ipsa uitae huiusce cupiditas indicat, quae licet sit temporalis et labore plenissima, [*](EPITOME 21—210, 23] c. 30, 3 (tantum — sumus). ) [*](AUCTOBES 8-13] cf. ad frg. 360 Epicuri (pag. 241, 15). ) [*](BBHPVj 1 efficii P, officii VI, s. I. et ras. corr. V* 4 ipsa BH t 5 beatam om. P nes essario (c m. 2) V 7 corporalis uita P, corporis V 8 per corpus///// (er corp in ras. ex 4 uel 5 litt. m. 3, post corpus 2-4 litt. tras., potest fuisse porcusiste) B et om. H 10 eam] ex ea H imminuere (lum- H) RH minuere aut] minuerereat V1, s. I. corr. V2 inmutari Bae, corr. m. 1 uel 2 11 westimari B2 12 nisi] nji HJ incorniptum (ante autem) a. I. B1 liisi1 P1 14 homine V 15 cadet RH 16 siJt1 Ps cadet H et beatitudo R 17 et om. V cadit in hominem — immortalitas in inf. mg. add. V, sed post bonum 4 fere litt. eras. 18 quia om. P1, quae s. I. Ps 19 scientiae uirtute P1 (s. I. corr. P3) V edd.; scientia et uirtute coniecerat iam Volkmannus, epist. gratul. pag. 6 et obseru. misc. 1872 pag. 13 21 quam recta om. P ipsi\' (i. e. us m. 2) V huiusc+e (a er.) B ) [*]( IVJllI. Lact. 1. ) [*]( 14 )

210
expetitur tamen ab omnibus et optatur: hanc enim tam senes quam pueri, tam reges quam infimi, tam denique sapientes quam stulti cupiunt.

tanti est, ut Anaxagorae uisum est, contemplatio caeli ac lucis ipsius, ut quascumque miserias libeat sustinere.