Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quaeramus igitur aliquid quod propositum sit omnibus. num uirtus? negari non potest quin et bonum sit et omnium certe bonum. sed si beata esse non potest, quia uis et natura eius in malorum perferentia posita est, non est profecto summum bonum. quaeramus aliut.

at nihil uirtute pulchrius, nihil sapiente dignius [*](EPITOME 13-206, 21] cf. c. 29, 8 s. 18-207, 2] c. 30, 1. 19-23] c. 28, 9. ) [*](AUCTOBES 128.] cf. Senec. de uit. beat. 10, 3. ) [*](BBHPVj 2 uitam C, uiam edd. (cf. IV 30, 3), sed cf. IV 26,9; VI 24,2 denham (t er.) V 3 pleuam] poenam V sequuntur HPV inseparabiliter] atque inserpalrabiliter R2 4 et (ante officium) om. H 5 rs»edem (s m. 1 uel 2) B, rsedem V atque B 6 repperireut II 7 pr. est om. H 8 uuoluptas (si? er.) B 9 habent P1, n del. P3 11 continget B operibus B careat B 13 sed ne bonum om. P 14 magis] an minus scribendum? cf. ad p. 49, 16; quid? diuitiae multo magis? Har- U teliw supra paucioribus litterae aliquae eras. V et om. H 15 &*no*umquam (—, et u m. 2) sic V contingant H optantur PV, rnon optantur BRH 16 iis R, his cett. 17 concti Hac 19 quo R 20 sed] et P 21 in] et R 22 bonum om. HY, haud scio an recte 23 at] an H sapiente. (r er.) B, sapientia H )

206
inueniri potest. si enim uitia ob turpitudinem fugienda sunt, uirtus igitur adpetenda est ob decorem. quid ergo? potestne fieri ut quod bonum, quod honestum esse constat, mercede ac praemio careat sitque tam sterile, ut nihil ex se commodi pariat?