Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

ne id quidem: non enim cuncti homines regnare possunt et necesse est uniuersos summi boni capaces esse.

quaeramus igitur aliquid quod propositum sit omnibus. num uirtus? negari non potest quin et bonum sit et omnium certe bonum. sed si beata esse non potest, quia uis et natura eius in malorum perferentia posita est, non est profecto summum bonum. quaeramus aliut.