Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
sic homines qui alterutrum suscipiunt uitam deuiam maximisque erroribus plenam secuntur, quoniam in his duobus inseparabiliter conexis et officium hominis et ueritas omnis inclusa est.
miror itaque nullum omnino philosophorum extitisse, qui sedem ac domicilium summi boni reperiret.
potuerunt enim sic quaerere: quodcumque est summum bonum, necesse est omnibus esse propositum. uoluptas est quae adpetitur a cunctis, sed haec et communis est cum beluis et honesti uim non habet et satietatem adfert et nimia nocet et processu minuitur aetatis et multis non contingit; nam qui opibus carent, quorum maior est numerus, etiam uoluptate careant necesse est. non est igitur summum bonum, sed ne bonum quidem uoluptas.
quid diuitiae? multo magis: nam et paucioribus et plerumque casu et inertibus saepe et nonnumquam scelere contingunt et optantur ab iis qui eas iam tenent. quid regnum ipsum?
ne id quidem: non enim cuncti homines regnare possunt et necesse est uniuersos summi boni capaces esse.