Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
non desperemus inueniri posse, modo uerset se cogitatio in omnia: neque enim leuia aut ludicra petuntur praemia.
Si quaeritur quid sit propter quod nascimur, quid efficiat uirtus, possumus sic inuestigare. duo sunt ex quibus homo constat, animus et corpus. multa sunt propria animi, multa propria corporis, multa utrique communia, sicut est ipsa uirtus: quae quotiens ad corpus refertur, discernendi gratia fortitudo nominatur.