Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nam saepe uirtus et inuisa est et malo adficitur. debet autem id bonum quod ex ea nascitur ita cohaerere, ut diuelli atque abstrahi nequeat, nec aliter summum bonum uideri potest, quam si et proprium sit uirtutis et tale, ut neque adici quicquam neque detrahi possit.
quid quod in his omnibus contemnendis uirtutis officia consistunt? nam uoluptates opes potentias honores eaque omnia quae pro bonis habentur non concupiscere, non adpetere, non amare, quod ceteri faciunt uicti cupiditate, id est profecto uirtutis.