Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
potest aliquis negare illis inesse rationem, cum hominem ipsum saepe deludant? nam quibus generandi mellis officium est, cum adsignatas incolunt sedes, castra muniunt, domicilia inenarrabili arte componunt, regi suo seruiunt, nescio an in his sit perfecta prudentia.
[*](EPITOME 3-8] c. 28, 4. 6. c. 10,1. 14] c. 29, 6 (religionem). )[*](AUCTORES 16-19] cf. Verg. Georg. IV 149-221. )[*](EXPILATORES 16-19] Isidor. orig. XII 8,1. )[*](B(G)RUPV] 1 sed addidi, uel ipsa (autem) scribendum uidetur; nam ipsa P, sinc dubio e coniectura iustitia ? quid iustitia nisi om. P quid iustitia om. R, quid est iustitia V hinc fere incepit codicis G pag. 52 (169) ter scripta, in qua nihil agnosci poterat. 2 aliut] aliut est B pareutes H 4 esse homini] hominis H, recte? \'inl B7 6 natis Vsc 7 apparet in mg. V iis R aliquam P 8 demultis Pac (in ras. corr.) Vae, s. I. corr. rutu (c er.) B, rkrtu P resolufris P1 9 quid] quique H ac fetibus] adfectibus Rl, aut affectibus Rx1, aut fetibus H 11 inpertiunt (in ras. ex 2 uel 3 litt. et t s. I. m. 3) B qu╷ae B3 12 et habent B i prouidentiam edd. conI. de ira 7, 10, prudentiam C 13 mu*tis P utili*a* (t et s ut uid. er.) P mala (alt. a ex o) P3*, malo (sic corr. ne. 2) V 14 carent P1, corr. pH uitant (uita in ras. ex auent ? ni. 2) B latibula] quando latibula P pluris V 15 dispatentia] disputant a R1, l reo disputant iam R2, dispatentia (corr. tn. 2) V 16 homines ipsos P 18 inenarribili B1, corr. B2, non narrabili H, inenarrabili* (a er.) V cõlpoQunt B 19 in] non H iis R )
equidem sic arbitror, uniuersis animalibus datam esse rationem, sed mutis tantummodo ad uitam tuendam, homini etiam ad propagandam. et quia in homine ratio ipsa perfecta est, sapientia nominatur, quae in hoc eximium facit hominem, quod soli datum est intellegere diuina.
qua de re Ciceronis uera sententia est: ex tot inquit generibus nullum est animal praeter hominem quod habeat notitiam aliquam dei, ipsisque in hominibus nulla gens est neque tam mansueta neque tam fera, quae non etiamsi ignoret qualem haberi deum deceat, tamen habendum sciat.
ex quo efficitur ut is agnoscat deum, qui unde ortus sit quasi recordetur.