Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

religioni ergo seruiendum est, quam qui non suscipit, ipse se prosternit in terram et uitam pecudum secutus humanitate se abdi-.

cat. sapientiores igitur inperiti, qui etiamsi errant in religione deligenda, tamen naturae suae condicionisque meminerunt.

Constat igitur totius humani generis consensu religionem suscipi oportere. sed quomodo in ea erretur explicandum est.

naturam hominis deus hanc esse uoluit, ut duarum rerum cupidus et adpetens esset, religionis et sapientiae. sed homines ideo falluntur, quod aut religionem suscipiunt omissa sapientia aut sapientiae soli student omissa religione, cum alterum sine altero uerum esse non possit.