Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
etenim cum sciam maximos quosque oratores a causidicis mediocribus saepe uictos, quod tanta est potentia ueritatis, ut se ipsa quamuis in rebus exiguis sua claritate defendat, cur hanc ego in maxima causa ab ingeniosis quidem illis ac disertis
uiris, sed tamen falsa dicentibus oppressuiri putem ac nou illa si minus oratione nostra, quae de tenui fonte admodum exilis emanat, lumine tamen suo clara et inlustris appareat? nec si philosophi doctrina litterarum mirabiles extiterunt, ego illis etiam scientiam ueri cognitionemque concesserim, quam.
nemo cogitando aut disputando adsequi potest. neque ego nunc reprehendo eorum studium qui ueritatem scire uoluerunt, quia naturam hominis deus ueri adipiscendi cupientissimam fecit, sed id arguo, id reuinco, quod honestam illorum et optimam uoluntatem non sit secutus effectus, quia neque quid esset uerum ipsum sciebant neque quomodo aut ubi aut qua mente quaerendum.
ita dum succurrere humanis erroribus cupiunt, ipsi se in plagas et in errores maximos induerunt. ad hoc igitur me opus coarguendi philosophiam susceptae materiae ordo ipse deduxit.
nam cum error omnis aut ei religione falsa oriatur aut ex sapientia, in eo conuincendo necesse est utrumque subuertere.
cum enim sit nobis diuinis litteris traditum cogitationes philosophorum stultas esse, id ipsum re [*](EPITOME 5-21] c. 25, 2 s. ) [*](B(G)BPHPVJ 1 ubceribus (exp. m. 2) V *etiaiiisi (a er.) B defecero G 3 causedicis (e ex i) P5 4 ueritati\'s V2 5 ipsa BGP, ipsam IiHV 7 oppressuiri BP, oppres[s]iuiri G, oppressum iri BH, iri oppressu/ / (corr. m. 2) V; cf. ad pag. 23, 4 8 illte1 pu de tenui] de- •t tinuit G 9 exillis (exp. m. 3 ?) P semanat H clara et] clareat (corr. t rint m.3)B 10 supra nec add.t si V2 doctrina litterarum] litteris BG extitert (corr. m. 2) V 12 aut] ac H atSjsequi H1 ego] enim V 14 cupidissimam B, cupidissima G 1C insecutus P 17 ipsum om. P 19 plagas I seterrores G in (ante errores) om. GP maiimas H induerunt HptV, induxerunt BGRP tn. recentm. 20 in coarguendi filoso desintt codicis G pag. 42 (20) 22 in eo] ideo B\', corr. B* 23 an utramque scribendum ? diuiuis om. P 24 filosojforum (fo mltl. m. 3) B re et] recte H )
quae quidem tradita sunt bremter ac nude. nec enim decebat ut cum deus ad hominem loqueretur, argumentis adsereret suas uoces, tamquam aliter fides ei non haberetur, sed ut oportuit locutus est tamquam rerum omnium maximus iudex, cuius est non argumentari, sed pronuntiare.