Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Vellem mihi, quoniam ueritas in obscuro latere adhuc existimatur uel errore atque inperitia uulgi uariis et ineptis superstitionibus seruientis uel philosophis prauitate ingeniorum turbantibus eam potius quam inlustrantibus, etsi non qualis in Marco Tullio fuit, quia praecipua et admirabilis fuit, aliquam tamen proximam eloquentiae contingere facultatem, ut quantum ueritas ui sua propria ualet, tantum ingenii quoque uiribus nixa exereret se aliquando et discussis conuictisque tam publicis quam eorum qui sapientes putantur erroribus humano generi clarissimum lumen inferret.

quod quidem duabus ex causis fieri uellem: uel quod magis possent credere homines ornatae ueritati, qui etiam mendacio credunt capti orationis ornatu lenocinioque uerborum, uel certe ut ipsi philosophi suis armis potissimum, quibus placere sibi et confidere solent, opprimerentur a nobis.