Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
Vellem mihi, quoniam ueritas in obscuro latere adhuc existimatur uel errore atque inperitia uulgi uariis et ineptis superstitionibus seruientis uel philosophis prauitate ingeniorum turbantibus eam potius quam inlustrantibus, etsi non qualis in Marco Tullio fuit, quia praecipua et admirabilis fuit, aliquam tamen proximam eloquentiae contingere facultatem, ut quantum ueritas ui sua propria ualet, tantum ingenii quoque uiribus nixa exereret se aliquando et discussis conuictisque tam publicis quam eorum qui sapientes putantur erroribus humano generi clarissimum lumen inferret.