Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
cetera uero animalia quoniam sunt tota mortalia, tantummodo aqua utuntur, quod est elementum corporale atque terrenum. cuius natura quia mobilis est ac deorsum uergens, figuram mortis ostendit. ideo pecudes neque in caelum suspiciunt neque religionem sentiunt, quoniam ab his usus ignis alienus est.
unde autem uel quomodo deus haec duo principalia, ignem et aquam, uel accenderit uel eliquauerit, solus potest scire qui fecit.
Consummato igitur mundo animalia uarii generis, dissimilibus formis, et magna et minora uti fierent imperauit. et facta sunt bina. id est diuersi sexus singula, ex quorum fetibus [*](EPITOME 23 -147, 1] c. 22, 2 terram — animalibus. ) [*](B(G)RpHPV] 1 m calore] incolare H calore[m] C quos] quod JB.P, quo[d] C 2 umores P, humori⌜s⌝ V2 f⌜o⌝uerit H2 3 co⌊rporari⌋V2 ignis B 5 tamen ont. P adfligere BF, nd[f](li)gere[m] C 6 pro usu earum rerum hoc [sua.rum rermn] G 8 adeo BV, adeos JP, adο̃/ F\' sunt prima B 9 crediderint (alt. i ros. ex u) V 10 animantibus B est et H 13 in est datus desinit codicis G pag. 34 (117) 14 quia] o -quoniam H sursum (b w. 3) B 16 quod elementum est utuntur cor- =D porale B 17 immobilis (n M. 3) J?, mollis P 18 suscipiunt Vac 19 ab oHt. H his] an iis ? 20 quomodo deua] quomod sic H princip⌜alia P2 21 liquauerit P 23 consumpto P uariis (s ex i Mt. 1 ?) B 24 ut BR )
ita rebus omnibus mirabili discriptione compositis regnum sibi aeternum parare constituit et innumerabiles animas procreare, quibus inmortalitatem daret.