Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

interdicto igitur usu earum rerum quibus uita hominum constat perinde habebatur, ac si esset qui eam sententiam exceperat morte multatus. adeo duo ista elementa prima sunt habita, ut nec ortum hominis nec uitam sine his crediderint posse constare.

horum alterum nobis commune cum ceteris animalibus est, alterum soli homini datum. nos enim quoniam caeleste atque inmortale animal sumus, igni utimur, qui nobis in argumentum inmortalitatis est datus, quoniam ignis e caelo est; cuius natura quia mobilis est et sursum nititur, uitae continet rationem.

cetera uero animalia quoniam sunt tota mortalia, tantummodo aqua utuntur, quod est elementum corporale atque terrenum. cuius natura quia mobilis est ac deorsum uergens, figuram mortis ostendit. ideo pecudes neque in caelum suspiciunt neque religionem sentiunt, quoniam ab his usus ignis alienus est.

unde autem uel quomodo deus haec duo principalia, ignem et aquam, uel accenderit uel eliquauerit, solus potest scire qui fecit.

Consummato igitur mundo animalia uarii generis, dissimilibus formis, et magna et minora uti fierent imperauit. et facta sunt bina. id est diuersi sexus singula, ex quorum fetibus [*](EPITOME 23 -147, 1] c. 22, 2 terram — animalibus. ) [*](B(G)RpHPV] 1 m calore] incolare H calore[m] C quos] quod JB.P, quo[d] C 2 umores P, humori⌜s⌝ V2 f⌜o⌝uerit H2 3 co⌊rporari⌋V2 ignis B 5 tamen ont. P adfligere BF, nd[f](li)gere[m] C 6 pro usu earum rerum hoc [sua.rum rermn] G 8 adeo BV, adeos JP, adο̃/ F\' sunt prima B 9 crediderint (alt. i ros. ex u) V 10 animantibus B est et H 13 in est datus desinit codicis G pag. 34 (117) 14 quia] o -quoniam H sursum (b w. 3) B 16 quod elementum est utuntur cor- =D porale B 17 immobilis (n M. 3) J?, mollis P 18 suscipiunt Vac 19 ab oHt. H his] an iis ? 20 quomodo deua] quomod sic H princip⌜alia P2 21 liquauerit P 23 consumpto P uariis (s ex i Mt. 1 ?) B 24 ut BR )

147
et aer et terra et maria conpleta sunt, deditque his omnibus generatim deus alimenta de terra., ut usui esse homini possent, alia nimirum ad cibos, alia uero ad uestitum, quae autem magnarum sunt uirium, ut in excolenda terra iuuarent; unde sunt dicta iumenta.

ita rebus omnibus mirabili discriptione compositis regnum sibi aeternum parare constituit et innumerabiles animas procreare, quibus inmortalitatem daret.