Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

exulibus quoque igni et aqua interdici solebat: adhuc enim nefas uidebatur quamuis malos, tamen homines supplicio capitis adficere.

interdicto igitur usu earum rerum quibus uita hominum constat perinde habebatur, ac si esset qui eam sententiam exceperat morte multatus. adeo duo ista elementa prima sunt habita, ut nec ortum hominis nec uitam sine his crediderint posse constare.

horum alterum nobis commune cum ceteris animalibus est, alterum soli homini datum. nos enim quoniam caeleste atque inmortale animal sumus, igni utimur, qui nobis in argumentum inmortalitatis est datus, quoniam ignis e caelo est; cuius natura quia mobilis est et sursum nititur, uitae continet rationem.

cetera uero animalia quoniam sunt tota mortalia, tantummodo aqua utuntur, quod est elementum corporale atque terrenum. cuius natura quia mobilis est ac deorsum uergens, figuram mortis ostendit. ideo pecudes neque in caelum suspiciunt neque religionem sentiunt, quoniam ab his usus ignis alienus est.